mercoledì 25 settembre 2013

Beati Ioannis Pauli II, Papae - Decretum -

Praecipuitatis mira virtute sua, quam universa catholica Ecclesia ubique per orbem terrarum diffusa agnoscit, beatificatio Venerabilis Ioannis Pauli II, felicis recordationis, die 1 mensis maii anno 2011 apud Basilicam Sancti Petri in Urbe, Summo Pontifice Benedicto XVI praesidente, celebranda, praestat. Qua attenta eminentia ac petitionibus innumeris circa cultum liturgicum in honorem proximi Beati iuxta locos et modos iure statutos per pensis, haec Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum quae de hac re decreta sunt publici iuris facere properavit.

Missa in actione gratiarum
  Disponitur, ut intra annum a beatificatione Ioannis Pauli II, scilicet usque ad diem 1 mensis Maii anno 2012, unam sanctam Missam in actione gratiarum Deo in locis et diebus peculiaris significationis celebrare liceat. Omnibus ac singulis Episcopis dioecesanis competit pro territorio eorum Dioecesium diem diesve, sicut et locum locosve ad populum Dei

colligendum, apte statuere. Necessitatibus locorum et opportunitate pastorali perpensis, conceditur, ut una sancta Missa in honorem proximi Beati celebrari possit dominica qualibet per annum vel alia die, quae inter nn. 10­13 Tabulae dierum liturgicorum recenseatur. Item, pro familiis religiosis Supremo Moderatori competit dies et locos peculiaris significationis ad usum totius eiusdem familiae religiosae deligere.
  Quoad sanctae Missae celebrationem, praeter facultatem Gloria canendi, oratio collecta propria in honorem Beati, prout in adnexu exstat exemplari, dicenda est; aliae
orationes, necnon praefatio, antiphonae et lectiones biblicae, de Communi pastorum: pro papa, sumuntur. Si dies celebrationis in dominicam per annum incurrit, textus apti pro lectione priore, psalmo responsorio et Evangelio de Communi pastorum sumi possunt.

Inscriptio proximi Beati in Calendariis particularibus
Disponitur, insuper, ut celebratio Beati Ioannis Pauli II, papae, in Calendario proprio Dioecesis Romanae seu Almae Urbis atque omnium Dioecesium Poloniae die
22 octobris gradu memoriae quotannis peragenda inscribatur.   Quoad textus liturgicos, uti proprii conceduntur oratio collecta et lectio altera pro Officio lectionum Liturgiae Horarum cum responsorio, prout in adnexu exstant exemplari. Alii textus de Communi pastorum: pro papa, sumuntur.
  Circa caetera Calendaria propria, petitio de inscriptione memoriae ad libitum Beati Ioannis Pauli II huic Congregationi subicienda singulis Conferentiis Episcopo
rum pro una¬quaque natione vel Episcopo dioecesano pro Dioecesi vel Supremo Prot. N. 119/11/L

De cultu liturgico in honorem Beati  Ioannis Pauli II, Papae, tribuendo

Nessun commento:

Posta un commento